C. Cornelii Taciti opera quae supersunt, المجلد 2Sumptibus Orellii, Fuesslini et soc., 1848 - 602 من الصفحات |
طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات
عبارات ومصطلحات مألوفة
adversus Agricola arma BACH Batavi belli bello bellum Bodl Britannia Britanniae Burnouf Caecina Caesar castra ceteris Ceterum Civilis Codd cohortes consul Correctum Correxit Rhenanus Cremonam cuius cuncta DOED Doederlein Domitiano Domitianus DUEBN Duebner edebant eius erant Ernestius esset exercitus fama fuisse Galba Germani Germaniae Grimm Guelf Habet Harl haud Hist huius imperii ipsum Iudaei Iudaeorum Iulius legio legiones legionum LIPS litt Louandre milites militum Mucianus neque Nero Nerone Neronis nihil omnibus Otho Othonem Othonis Pichena Plin populus prae Puteol Puteolano Quintil Ritter Romani rursus sane senatus simul sine sive Spir Strabo Suet Suetonius superscr Taciti Tacitus tamen tamquam Tross tunc Ukert Vespasiano vide videtur Vitellio Vitellius WALTH Walther Zeuss γὰρ δὲ εἰς ἐν καὶ μὲν οἱ πρὸς τὰ τε τὴν τῆς τὸ τοῖς τὸν τοῦ τοὺς τῷ τῶν
مقاطع مشهورة
الصفحة 360 - Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est. Nee implacabiles durant; luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
الصفحة 337 - Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis [aliis] aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae comae, 5 magna corpora et tantum ad impetum valida.
الصفحة 493 - Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit; adeo durus et siccus est. Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
الصفحة 334 - Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
الصفحة 366 - Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos -mox inter se secundum dignationem partiuntur : facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant : et superest ager ; nee enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent : sola terrae seges imperatur.
الصفحة 364 - Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.
الصفحة 351 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
الصفحة 384 - Reudigni deinde et Aviones et Angli et Varini et Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur. Nee quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
الصفحة 20 - Romano possit quam bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et finita luliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet.
الصفحة 354 - Ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. Quaedam loca diligentius illinunt terra ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.